Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ad[*](potest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L ) has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem[*](tum quidem L: iam pridem Vollbehr ) tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri[*](quae...magistri secl. Kayser ); quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens[*](vir... prudens secl. Bake ), in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa[*](rem ipsam maluit Bake ) non videbat. Vir autem acerrimo ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat; quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,