Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer[*](est id vehementer A: quod vehementer est L ) vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu- mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit[*](agnoscit AF: cognoscit OPM: ignoscit Heerdegen ) auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et
elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos[*](anapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A ); quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo[*](legendo AP1: eligendo FOMP2 ) fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex[*](ex A:in L ) primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita[*](ita A:itaque L ) factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.