Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quod si
p.2062
et angusta quaedam atque concisa[*](concessa A ) et alia est dilatata[*](dilatata A: conlatata F: collata PO1M: colligata Bake ) et fusa[*](fusa A: diffusa L ) oratio, necesse est id non litterarum accidere[*](accidere vulg.: accipere A: accedere L: accredere O1 ) natura, sed intervallorum longorum[*](longorum L: longiorum A ) et brevium varietate; quibus[*](quibus L: et quibus A ) implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi[*](vi Stangl: ut A: om. L ) naturam numeri[*](numeri Stangl: numeris AL ) contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui[*](sesqui PM: sesque FO: se sesequi A ) esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex[*](sesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A ) paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est.