Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum[*](iambicum L: iambum Stangl: ambiguum A ) putent, quod sit orationis[*](orationis A: orationi FO: oratori PM ) simillimus, qua de causa fieri ut is[*](fieri ut is L: ratione A ) potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod[*](quod AL Non.:cum Ernesti ) ille dactylicus[*](dactylicus AO2FPM: dactylus O1Non. (p. 142)) numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior[*](accommodatior FPO: comnmodatior A ). Ephorus autem, levis ipse orator et[*](et A: sed L ) profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim[*](post enim usque ad per versetur (231) om. A) paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum [*](quorum add. Heerdegen )quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri[*](constet... fieri Ernesti:constaret ... fieret L ) alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.
sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et[*](et L: secl. Manutius:ei Jahn ) qui paeana