Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit[*](caruit L: placuit A ) nisi quando temere ac fortuito[*](fortuito accidit Heerdegen ), et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt[*](Itaque... reliquerunt secl. Stangl ).—nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper[*](semper L: semel A ) ante cognoscitur—ita translata aut facta aut coniuncta[*](iuncta L ) verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo[*](domo vulg.: modo AL: de medio Stroebel ) depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema[*](extrema AL: externa Friedrich ) liniamenta orationi attulit.