Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret[*](accideret Madvig: accident AL ). Ita

p.2061
notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur[*](videtur vulg.: videatur AL ) oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lurikoi\ a Graecis no- minantur, quos[*](quos L: eos A ) cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.

quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros[*](nostros L: illos A ), velut illa in Thyeste:

quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta[*](senecta Bothe: senectute AL )
et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo[*](quo L: quod A ) est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam[*](quam in versibus secl. Jahn ) in versibus[*](quo ... versibus om. m, secl. Stangl ).