Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sit[*](an sit Lambinus: an est AL ) suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum[*](genus ipsum AL: genere ipso Schütz ) verborum quasi quadam[*](quadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl ) forma et lumine orationis appareat, sitque[*](sitque AL: sitve Schütz ) omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant sxh/mata.
at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.