Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit[*](dicit codd. dett.: dicat L ) oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem[*](didicisse tum uberem Schütz: didicisset uberem L ) et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis
intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec
p.2006
vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicam[*](dicam secl. Stangl ) de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi[*](orationi vulg.: orationis L: oratori Ernesti ) suppeditat copiam, de vita[*](quid de vita Sandys: iam de vita Nixon: nam de vita Piderit ), de officiis, de virtute, de moribus? satisne [*](satisne Reid: de quibus nihil sine Schenkl: quidquamne Bake ) sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?