Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.

qua pontus Helles[*](Helles A: hellus L superat tmolum L: superadmolum A ), †supera Tmolum ac Tauricos†[*](ac Tauricos PM: ad Tauricos FO: adauricos A: qua ponte ab Helles superat Tmolum et Tauricos Madvig ):
locorum[*](locorum AL: colchorum O2, unde auricomus Colchorum <aries> Ribbeck ) splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera:
finis[*](finis L: finitus A ) frugifera et efferta[*](efferta Lachmann ad Lucr. vi. 258: ferta L: feria A1 ) arva Asiae[*](Asiae A: Asia L ) tenet.

qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:

qua tempestate Helenam Paris[*](paris helenam AL: transp. Lachmann, cp. de Orat. iii. 219)
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc[*](istanc Ribbeck: ista A: istan L ) ego perterricrepam
p.2054
itemque[*](itemque Ernesti: idemque L: fidem ... A ):
versutiloquas malitias.
nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur[*](componentur... finientur L: componantur ... finiantur A ), quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et[*](et A: sed L ) finiuntur[*](finiuntur L: finiantur A ) aut ipsa compositione et quasi[*](et quasi AL: aut quasi Schütz aut quodam genere vulg.: ut quaedam genera AL ) sua sponte, aut quodam genere verborum, in[*](in om. A ) quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.