Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic[*](sic A: ita L ) enim loquebamur[*](loquebamur AL: loquebantur ed. Rom. ):

qui est omnibu[*](omnibu A: omnibus L )' princeps
non omnibus[*](omnib. A : omnium L ) princeps, et:
vita illa dignu[*](dignu A: dignum L )' locoque
p.2053
non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?

haec dixi brevius quam si hac de re una[*](una postulata A (oculi errore ex postulari natum), unde una proposita Heerdegen: una posita Stroebel ) disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius autem quam instituta ratio postulabat.

sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia[*](in prudentia A: prudentiae L ) est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas[*](voluntas Bake: voluptas AL ) aurium, quibus probari nitebamur[*](nitebamur Stangl: videbamur A: volebamus L ), aut ars eius conciliandae reperienda.