Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo[*](eo quo Stangl: ea quae A: ad ea quae L: ad ea ad quae codd. dett.: ad quae Friedrich ) debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.

quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:

eam quam nihil accusas damnas—
condemnas dixisset qui versum effugere vellet[*](dixisset... voluisset A: diceret...vellet L )—,
  1. bene quam meritam esse autumas dicis[*](autumas dicis A: autumas pro autimas dicis L: dicis secl. Stangl )
  2. male merere[*](merere FPO1: mereri AP2M )? id quod scis prodest nihil; id quod
  3. nescis obest?
versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem[*](idem A: id L ) esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. semper haec, quae Graeci a)nti/qeta
p.2055
nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam[*](etiam A: et eum L ) sine industria.