Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus [*](indoctus A cum Gellio: inductus FO1: inclitus O2P2M2 ) dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus[*](inhumanus FOP1: insipiens in marg. P2: insanus A: inmanis Luc. Müller ) brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente[*](sapiente AL: sano Bake cod. Erl. )

p.2052
atque felice[*](felice FPO Gellius: infelice A: felide. in Stangl ), producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare[*](sit...iuvare Gellius: se... iuvari AL: se ... iuvare Bake ). Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse[*](esse om. A ), ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem[*](pulchros ceteros (et cethegos L) triumphos Carthaginem AL: corr. vulg. ) dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas[*](lacrimas om. A ) dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam[*](nusquam A ) Pyrrhum;

vi patefecerunt Bruges[*](Bruges Victorius (var. lect. xiv. 3): Fruges FP Phruges O: Phry A ),
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum[*](Phrygum Schütz: Phyrrum A ) et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in[*](etiam in Hoerner: etiam Madvig: tam in L: tamen A ) barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.