Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-
quae etsi aequabiliter[*](aequabiliter emend. vetus: aequaliter AL ) toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet[*](debent ... excellent maluit Bake ); qui communes sunt [*](sunt add. vulg. ) appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii[*](proprio A ) singularum esse debebunt. At[*](at vulg.: ac AL ) vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de[*](uti de Stangl: ut inde A: ut de L ) universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur[*](ambigetur L: ambigitur A ), quod quaeri coniectura solet.