Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et[*](et om. A ) inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.

duo restant[*](duo restant Schüts: duae res sunt enim A: duo sunt L tractatae A ) enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt[*](faciunt Stephanus: faciant AL ). Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas[*](naturam A ) et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem

p.2040
paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens[*](vehementius A ) incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.