Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat viderit[*](viderit A: videbit L ). Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum [*](cum add. Fiedrich ) omnibus[*](nec pro omnibus nec cum omnibus om. A ml ) eodem modo dicendum arbitror. is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.

principia verecunda, nondum[*](nondum Al: non Lm ) elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historico[*](historicae A ) sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa est[*](si tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL ), tum[*](tum L: om. A ) etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.