Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine, verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.
cum tam pauca sint[*](sint L: sunt A ) genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt[*](pauca sunt L: pauca A ). Traditi[*](tradita A ) sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[*](admirabiliorem L ) orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo[*](in quo L: in qua A ) aut concilietur auditor aut erigatur aut paret