Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo[*](aut quo modo om. A ml ) ; quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia[*](volo omnino maluit Bake ) profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas[*](cum. ..humanas secl. Hoerner ), excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
cum illa[*](cumque illa L )
p.2037
divina cognoverit, nolo ignoret ne[*](nolo ne L: volo ne codd. dett. ) haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam[*](sed etiam A: sed et L ) imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire autem quid ante quam natus sis accident, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria[*](ea memoria A: memoria L ) rerum veterum cum superiorum[*](superioribus A: superiore vulg. ) aetate contexitur? commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.