Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum[*](tantum codd. dett.: solum L: tam A ) facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam[*](etiam L: eam A ) vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam[*](vicinam...scientiam om. A ) adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit[*](sit AL, secl. Beier: est Orelli ), oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum
atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit[*](habet A ) docendi viam. Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.