Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ego[*](ego A: ergo L ) eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque[*](e quoque A: eo quoque L ), quid cuique consequens sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum dividi[*](dividi AL: distingui coniecit Nesemann: dilucide explanari Reid ) explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—, sed quia[*](quia A: quod OPM: quo F: quoniam Jahn ) sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.

et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui disceptant[*](disceptant A: disceptent L ) convenit quid sit illud quod[*](quod A: de quo L ) ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest[*](disseres unquam nec ad exitum perveniri potes A )—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta[*](involuta Hoerner cum codd. dett.: involutae AL ) rei notitia[*](notio maluit Piderit ) definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo

p.2036
agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.