Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

multae sunt eius totae[*](et totae L ) orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro[*](pro se in maluit Jahn ) causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo[*](gravissimis A ) discedens[*](discedens AL: descendens Schütz ) eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in dicendo plurimum efficit, cum gravitatis[*](gravitati aptis maluit Reid ) locis utitur.

sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus: rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam ante diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita[*](ita AL: id coniecit Reid ) potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen longius saepe[*](saepe om. L ) progredimur[*](progrediemur probavit Stangl ), quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi[*](quasi L: ea A ) docere videmur[*](videmur A: videamur L ) habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.