Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

addebat etiam idque[*](id quod maluit Lambinus )

p.1026
ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba; ex quo significabat illum non in agendo solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur. Itaque multis querelis multaque miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die quaestione liberatos esse.

ex hac Rutili[*](Rutili Friedrich: Rutilii Orelli: Rutilia L: Rutiliana vulg. ) narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele— gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse. Quae quidem vis tum[*](vis tum vulg.: is est istum L ) maxime cognita est[*](cognita est F: cognita sit C ), cum Lusitanis a Ser. Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone[*](L. Libone Corradus: T. Libone L ) tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit; quam orationem in Origines suas rettulit, paucis ante quam mortuus est [an[*](an secl. Pareus nihil add. Corradus, collato Val. Max. viii. I, 2)] diebus an mensibus.

tum igitur nihil recusans Galba pro sese et[*](et secl. Campe ) populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut idem scriptum reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi potest.