Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum cuique tribuendo. memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo

p.1025
se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent. Nam cum in silva Sila[*](in silva Sila Turnebus: in siuas ita F: istiuas ita BHMG: Stiuas ita O ) facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi[*](liberti Corradus ) societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.

causam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita: se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser. Galba, quod is in dicendo atrocior[*](atrocior Friller: adhortor L: asperior Martha: ardentior Corradus, alii alia temptaverunt ) acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate

C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbal; illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse. Vnum quasi comperendinatus medium diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda causa componendaque posuisse; et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii [*](alii add. Manutius ) aliud dictare eodem tempore solitus esset. Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares.