Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

cum haec dixissem et paulum interquievissem: Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in

p.1027
oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat[*](appareat Lambinus: apparet L )? quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti reliquerunt. nec enim est eadem, inquam, Brute, causa non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint. Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque[*](pleraeque... habeantur secl. Stangl ) enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur[*](pleraeque... habeantur secl. Stangl )—; alios non laborare, ut meliores fiant—

nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio—: memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.

quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flaccescebat oratio. Quod eis[*](eis L: is G: his F ) qui limatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere; ardor animi non semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi flamma oratoris exstinguitur.