Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.

iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem[*](autem sed. vulg.: interdum autem non satis Martha )] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit[*](effecit maluit Schütz ) Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes[*](quod ... Demosthenes secl. Schütz )) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.

sed ea[*](ea Bake: et L ) in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne[*](ne vulg.: non L ) noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo.