Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix [*](viiiiFG2: iiiiH: iiiicodd.) post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler. nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro- ferenda putem, nisi[*](nisi codd.: nisi si Manutius ) quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant[*](delectent maluit Ernesti ).
et hercules eae quidem[*](eae quidem F2: hae quidem M: equidem codd. ) exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quam- 20 quam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis[*](eis vulg.: his L ) quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem[*](a plebe maluit Lambinus ) transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia