Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali:

  1. additur orator Cornelius suaviloquenti
  2. ore Cethegus Marcus Tuditano conlega[*](Marcu' Tuditano collega Schutz: Marcus studio collegam L )
  3. Marci filius—
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima—
  1. is dictust ollis[*](dictust ollis Gronovius: dictus L ) popularibus olim,
  2. qui tum vivebant homines atque aevum agitabant[*](agitabant Gronovius: agebant L ),
  3. flos delibatus populi—
probe vero;

ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt—

  1. Suadaeque[*](suadaeque vulg.: suadas F1, suadis F2, suadae F3 ) medulla.
Peiqw\ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult[*](eius ... vult secl. Schütz )], ut, quam deam in Pericli labris[*](labris F2: libris F1 codd. ) scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.

at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his[*](his vulg.: is codd. ) consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios

p.1018
fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi- mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.