Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum[*](inclinantem maluit Bake ) a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium[*](M'. Lambinus: M. L et sic ubique ), quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit[*](fuit vulg.: fuerit L ) permagnum nondum lege Maenia lata.
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena[*](laena BH superscripta veste) faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione[*](et seditione secl. Ellendt ) nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi[*](mihi sane nihil B1HM ) legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum[*](Tarsumennum L; cf. Quint. i. 5, 13) sit[*](tulerit... sit L: tulit... est Schütz) interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.