Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo [*](morbo addidit Teuffel, ducente Thucydide i. 138) mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit[*](addidit FOG: addiditque Kayser )

p.1013
fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum[*](ornandum maluit Lambinus ). Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in [*](in add. ed. Rom. ) Themistocle[*](Themistocli codd. dett. ) paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.

sit sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis que facile traduxerat[*](perduxerat BHM ). Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.

haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in[*](nec in FO2: nec codd. (bis)) bella gerentibus nec in[*](nec in FO2: nec codd. (bis)) impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam[*](et iam F2: etiam L ) bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia.