Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia[*](Sicilia G: Siciliam L ) tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura[*](et controversia natura L: et controversa in ea iura Madvig: et controversia nata Peter: et controversiis nata Jacobs: et c. matura Martha ), artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte[*](descripte Schmitz: de scripto L ) plerosque dicere—; scriptas-

p.1014
que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui[*](qui Eberhard: quae L ) nunc communes appellantur loci;

quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsisse[*](quem ... conscripsisse Bake: cum ... conscripsisset L ), quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente[*](se audiente damnavit Campe )] locuples auctor scripsit Thucy- dides;

nam[*](nam L: tum Eberhard: iam Stangl esse secl. Bake ) Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo[*](primo secl. Eberhard ) artem dicendi esse negavisse[*](artem ... negavisse et autem secl. Kayser ), scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi[*](quasi qui Jahn ) committeret contra legem 'quo quis[*](a quo quis Jahn ) iudicio circumveniretur,[*](circumvenietur maluit Martha )' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.