Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

neque enim iam Troicis tempori bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae[*](eloquentiae G2: eloquentia L ); neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator[*](ipse poeta hic tam idem ... orator L: ipsi poetae hic iam idem ... oratori Martha: idem secl. Eberhard: interdum maluit Stangl: identidem Baehrens ) fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.

sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc[*](denique hunc L: demum. Hunc Bake: demum. quem Simon ) proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia[*](Graeca maluit Jahn ), nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;

si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est[*](est apud te BGHM ), Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.