Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
phalereus enim successit eis seni- bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra[*](palaestrae Lambinus ). Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces serat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et[*](et secl. Manutius )] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
videsne igitur vel[*](vel Heusinger: ut L: Brute Martha ) in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma