Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum[*](verborum secl. Schütz ) comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constricta[*](constricta FO: circumscripta codd.: structa Bake ) verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com- prehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.
tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus[*](versatus O2 vetus ), sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et quoi[*](cui vulg.: quo FO: cui quo G1: in quo codd. ) nihil admodum desit
huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua[*](in quo maluit Reiz ) naturalis inesset, non fucatus nitor.