Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis[*](verbis codd. secl. Haupt: acerbius Feldhuegel: urbanius Vitelli: urbanissume Orelli )]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat

p.1010
antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philo- sophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur.

exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister[*](et perfectus magister secl. Bake (cf Rufin. p. 89 Or.)), quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem[*](quidem meo BHM: quidem om. Rufin. ) iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri- psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.

ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam[*](non unquam Peter: nonnunquam aut L: nonnumquam haud Rufin.: natura magistra casuque, non unquam Baehrens ) [*](quam add. vulg.: om. L et Rufin. ) aut ratione aliqua aut ulla[*](ulla adddit Fleckeisen ex Rufino ) observatione fiebat.