Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat

p.1098
augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his[*](his codd. deft.: iis L ) post aedilitatem annis[*](et ... annis seel. Ellendt ), et praetor primus et incredibili populari[*](populari L: populi Lambinus: populi R. Orelli ) voluntate consul [*](consul add. Friedrich ) sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.

nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo— quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso[*](illuso Schütz: incluso L: eluso Baehrens ) adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem[*](ad com. G2: ad om. L ) quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere[*](traducere ... impellere vulg.: traduceret... impelleret L ).

itaque cum iam paene evanuisset Hor— tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer[*](superior esse viderer Jahn: superiores videremur L ). Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun-

p.1099
ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat[*](coniunxerat L: coniunxit Stangl ).