Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit: annis ante sedecim[*](sedecim Nipperdey: decem L ) causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et [*](et add. vulg. ) sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam[*](primam Ernesti: primum L ), quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam[*](et severs quam vulg.: etsi veris nunquam L ) concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud[*](aliud L: alterum E. F. Eberhard ) autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale[*](quale BHM: quali C: qualis codd. deft. ) est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto[*](faceto L: facto Ruhnken ) genere verborum, in quo fuit[*](fuit L: floruit Eberhard ) Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius

p.1100
Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.

haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus[*](in quibus L: in quo Stangl ), ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles[*](in quibus... utiles secl. Friednch: ut in illo ... hoc secl. Eberhard );] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur[*](probabantur Ernesti: probantur L ) haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum[*](tum ... tum maluit Bake ) etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. [Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens[*](Erat excellens ... adulescens secl. Schütz: erat ... videbatur secl. Friedrich: erat ... excitabat secl. Eberhard ). Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat[*](elucebat Lambinus: lucebat L et om. G ) et[*](et ... et secl. Schütz ) exercitatio[*](exercitatio Martha: exercitatione L ) perfecta verborum[*](verborum. eratque L: eratque verborum vulg.: erat verborum eratque Friedrich: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione Martha: comprehensio L ) astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.

tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video

p.1101
qualia sint et[*](et om. BHM ) Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque[*](idemque BHM ) declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.