Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta,

p.1097
aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam.

cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum[*](maximum Rau: maxime L ) in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio. sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum[*](oratorum Lambinus: oratoriam L ) verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.

nam is post consulatum—credo quod videret[*](videret G2: viderit L ) ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator[*](existimator codd. det.: aestumator F1B2M2G: exstumator C ) doctus et intellegens posset cognoscere[*](cognoscere F3: agnoscere Orelli: vix agnoscere Martha: magnum scelus L: ut M: cum Lambinus ). Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.