Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tum[*](cum L: et cum vulg.: dum s. studeo Eberhard: fuique cum Kayser: et summis quidem or. usus sum Piderit: referta tum Friedrich ) summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25 erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec[*](nec FOG: et C ) ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
adsiduissime autem mecum
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non[*](et non L: certe non Weidner: id est non Stangl: et secl. Bake ) talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod[*](quod L: cui Jahn ) et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset[*](esset L: erat maluit Stangl ), priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem, et [*](et add. Bake ) incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.