Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit[*](habuit vulg.: habui L non nulla Madvig cum codd. det. ) ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam[*](et tanquam Rivius codd. det.: etiam quam L ) elucubratas adferebamus.

nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-

p.1095
plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit[*](accedit F2: accidit L ) labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.

itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum[*](desciscendum maluit Ernesti ) putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi[*](et... dicendi secl. Weidner ) mutarem[*](mutarim FBHM: ut . . mutarem secl. Eberhard ), ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam[*](et iam F: etiam C ) in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.