Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis[*](Atticis Lambinus: Attici L ) monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse.

huic aetati suppares Alcibiades Critias[*](Critias vulg.: Critas L ) Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri[*](crebri F2: crebris L ) sententiis, compressione[*](compressione L: comprehensione Stangl ) rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.

sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum[*](tum secl Jahn ) etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche donius, Protagoras Abderites[*](Abderites F2 Quintil. iii. 1. 10: Abderitas BMG: Abderita HO ), Prodicus[*](Prodicus F: Prodigus codd. ) Cius, Hippias Elius[*](Cius . . . Elius Fleckeisen: Ceius . . . Eleius codd. ) in honore magno fuit[*](in honore magno fuit secl. Jahn ) [*](fuere B1: fuerit H ); aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior posset.