Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hic ego: Laudare[*](laudare H2: laudari L ) igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere[*](exprimere vel exponere codd. dett. ) quantamque eis[*](his L ) qui sint[*](sunt BHM ) eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim[*](conferam veri FO2 vetus ), sive illa[*](illa O1G2: ulla codd. ) arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re[*](quare L: quarum Kayser ) quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul tatem habeat[*](habeat G2: habeant L ) existimari potest.

testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis[*](a Graecis secl. H. Meyer: ab eis corr. Piderit )] elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.

tamen ante Periclem, cuius scripta quae

p.1009
dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fuerunt[*](fuerit L: fuit maluit Eberhard ), littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra- tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut[*](ut . . . perspici secl. Eberhard ) temporibus illis valuisse dicendo.