Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam[*](ecquodnam O: et quodnam F: quodnam vulg. ) curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res[*](res codd.: vis C. F. W. Müller studioso mei Margraff: studiosum et L: studioso codd.: studioso et diserto Prohasel: tam studiosum et exercitatum audienti Friedrich ) eripiet te praesertim tam studioso mei.
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrima[*](pulcherrime FOG ), nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.