Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam[*](iam om. BHM ) aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam, [*](inquam add. Jahn ) quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es[*]((id quod agniturus es) Madvig ) similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui[*](atqui vulg.: atque L ) et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis [*](sententiis add. Jahn ) et splendore vocis et [*](et add. vulg. ) dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit[*](dicit Orelli: dicitur L ), omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod[*](quod Peter: cum L ) liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum. Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti