Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna

p.1076
laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis[*](nobis cum illis vulg.: nobis cum Grecis FOQ: nobiscum Simon ) communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non[*](non tuae quidem supplicationi maluit Stangl ), sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium. Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi.

verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere[*](libere Jahn: liber L ) locus—malim mihi L. Crassi[*](L. om. F, damnat Martha ) unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae 20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam

M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium[*](tignarium G2: tignuarium L ). Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.