Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius; ut non cum adversario solum sed etiam, quod mirabile esset[*](mirabilius est maluit Meyer ), cum iudice ipso, cuius delenitor esse debet orator, iurgio saepe contenderet. M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis[*](nimis C: minus OG ) ornatus genere verborum; prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum.
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil[*](nonnihil vulg.: nihil L ) in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti. Cn. autem[*](Cn. Manutius: C. L ) Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis. C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
hoc loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere,