Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio— aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.

Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis; sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos[*](indignos BHM ) perpaucos, verum[*](verum secl. Madvig ) [*](videri maluit Stangl ) qui omnino nomen

p.1073
habuerint, non ita[*](ita C: tam OG ) multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.

T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui[*](cui L: qui Kayser ) si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satis fecit, officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia senatoria defuit.