Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem[*](maiorem vulg.: maioris L ) consequi poterat et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus aetatem eius [*](eius add. Stephanus ) in disparem oratorum aetatem[*](aetatem secl. Schütz ) [*](aetatem om. O ) includere[*](hoc ... includere secl. Eberhard ). Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem
Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat[*](vigebat L: vigente florebat Kayser ) cum Antonio et[*](cum Antonio et Madvig: Antonio et cum L: Antonio et [cum] Martha ) Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente[*](dicente L: dicens Schütz ) in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus[*](nactus aemulum Kayser ) octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio[*](stadio Rivius ) eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis[*](eliceretis vulg.: eligeretis L ) ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo. Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.