Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

tum ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;

p.1069
deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.

geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar.

is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locos. Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat[*](admirando inridebat calebat L: admirando ore Friedrich: irretiebat Schütz: admirandus incedebat [cedebat] Martha: admirando irridendo latebat Lamtinus: ad mirandum illicitabat ita calebat Maadvig, alii alia ) in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum

p.1070
locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit[*](in qua excellens fuit secl. Weidner ). Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic[*](sic L: sed Orelli: scilicet Stangl qui et secl. scilicet... superiore) in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.

M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem [quasi cursum[*](quasi cursum secl. Jahn )] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is[*](is L: itaque Kayser: igitur Stangl ) cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.