Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quos Sex. Titius consecutus est [*](est add. Jahn ) homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus[*](dissolutus B1H ) et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur[*](ita cavendum... rideatur secl. Stangl: irrideatur Friedrich ). sed ad paulo superiorem aetatem revecti[*](reiecti O1G ) sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti revertamur.
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset[*](iacuisset Baehrens ) annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.
Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis; expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam[*](quidam Manutius: quidem L ) tamquam habitus non inurbanus; actio paulum