Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen[*](tamen L: tametsi Eberhard ) ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat[*](cepit maluit Stangl ). Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis[*](id est a iudiciis secl. Manutius ), et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.
Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus[*](contionibus vulg.: cognitionibus L ). Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam[*](etiam M. Stangl ) Palicanus auribus imperitorum.
Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe