Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum[*](in senatum codd. dei.: in senatu L ) se Caesare consule non accedere et id[*](et id Lambinus: sed id L ) dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset[*](ut ne ... posuisset secl. Eberhard ), huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.

itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus[*](vivis eius aetatis aeq. Friedrich: vivis eius aequalibus L (secl. Kayser): a temporis eius aeq. Madvig: a suis aeq. Piderit: vivis etiam aeq. Stangl ) proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter[*](mediocriter L: non mediocriter Stangl ) fuisse concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.

p.1065

In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit[*](fuit secl. Vassis ) illius eloquentissimi viri filius[*](filius. Is Jahn ). Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.